Rursum inito certamine, percussit David Philisthaeos plaga magna, et invidit Saul, et iterum daemon exagitabat eum, et David psallentem voluit, sicut prius, perforare, et fugit David in domum suam. Misit autem Saul satellites nocte circa domum, ut mane egredientem occiderent. Quod cum praesensisset Michol, deposuit eum per fenestram, et aufugit. Michol autem stravit lectulum suum, quasi aegrotantis, in quo posuit statuam, et pellem caprarum ad caput ejus, similitudinem capillorum exprimens, et sagis superposuit jecur caprae spirans exprimens anhelantem. Cumque Saul deprehendisset se esse illusum, dixit ad Michol: Cur dimisisti inimicum meum. Quae respondit: Timui, dixit enim mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te. David autem fugiens, venit ad Samuelem in Ramatha, et indicavit ei omnia quae fecerat ei rex, et abierunt ambo in Naioth, qui est collis in Ramatha, ubi erat cuneus prophetarum. Quod cum accepisset Saul, misit lictores in Naioth, ut raperent David. Qui cum vidissent prophetas, et Samuel stantem super eos, factus est in illis Spiritus Domini, et prophetabant. Misitque secundos, et tertios nuntios, qui et ipsi prophetaverunt, et iratus Saul abiit post eos, et antequam venirent in Naioth, ingrediens prophetabat, et quasi amens factus est, et exutus veste regia, tota die et nocte, canebat cum caeteris, David et Samuele clam videntibus. Fugit autem David inde et venit ad Jonatham, et quaerebatur ei. Cui Jonathas: Non morieris. Nihil grande, vel parvum faciet pater meus, quod non indicet mihi. Cui David: Scit pater tuus, quod diligis me, et dicet: Nesciat hoc Jonathas, vivit anima tua, quia uno tantum, ut ita dicam, gradu, ego et mors dividimur. Gradum unum dicit parietem domus suae, quo interposito evaserat manus apparitorum. Hebraeus habet uno tantum passu, et est sensus: Minimum intervallum fuit inter me et mortem. Fac ergo, obsecro, quod dicam: Cras erunt Kalendae, et ego abscondar in agro, usque ad vesperam tertiae diei. Si requisierit me rex, quia consedere consueveram, juxta eum ad vescendum, dices ei: Rogavit me David, ut iret in Bethlehem, quia victimae solemnes sunt ibi omnibus contribulibus ejus. Forte erat neomenia solemnis aliqua per triduum. Quod si dixerit tibi rex: Bene, pax erit servo tuo. Sin autem fuerit iratus, completa est in me malitia ejus, et ait Jonathas: Egrediamur in agrum. Cumque egressi essent, juravit ei Jonathas quod quidquid boni vel mali invenerit apud patrem, indicaret, et juraverunt sibi mutuo foedus inter se et semen suum. Addidit etiam Jonathas dejerare, id est plurimum jurare. Quod autem interpositum est requisivit Dominus de manu inimicorum David, hoc de suo addidit scriptor in spiritu, et addidit Jonathas: In die qua operari licet, id est pridie Kalendarum, ut quidam volunt, sed melius est ut de sequenti die intelligatur, egredieris, et sedebis latens juxta lapidem Ezel, et veniens ad te post solemnitates, jaciam tres sagittas juxta eum, quasi exercens me ad signum. Si dixero puero, qui tollet eas: Ecce sagittae intra te sunt, pax tibi est, veni ad me. Quod si dixero: Sagittae ultra te sunt vade, Dominus sit inter me et te usque in sempiternum. Porro prima die solemnitatis apparuit locus David vacuus, et siluit Saul aestimans David nondum purificatum. Altera die requisitum a rege, excusavit eum Jonathas, et iratus Saul dixit ad eum: Fili mulieris virum ultro rapientis, scio quia in confusionem tuam diligis filium Isai, non stabilieris eo vivente tu, neque regnum tuum. Adduc eum ad me, quia filius mortis est. Et ait Jonathas: Quare morietur? et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum Et declinavit Jonathas ab eo contristatus, nec comedit panem in die illa, et egressus in agrum fecit secundum, quod dixerat David. Et cum dixisset puero: Ultra te sunt sagittae, remisit puerum in civitatem cum arcu et sagittis. Et surgens David de latibulo, adoravit tertio, Deum scilicet, vel ipsum Jonatham. Et fleverunt valde, et ait Jonathas: Quaecunque juravimus fient in sempiternum inter nos et semen nostrum. Vade in pace.